ATTAGEN Graecis

ATTAGEN Graecis
ATTAGEN Graecis
Latinis Rusticula, Gallis Gelinotte, Italis Francolino; avis est, ad mensarum delitias expetita. Glossae Α᾿τταγην`, Gallina rustica. Plinius, Attagen maxime celeber Ionicus et vocalis alias, captus vero obmutescens quondam existimatus inter rar as aves. Iam et in Gallia Hispaniaque capitur, et per Alpes etiam, l. 10. c. 48. Eum sic describit Athenaeus, Α᾿λέξανδρος δὲ ὁ Μύνδιός φησιν, ὅτι μικρῷ μὲν μείζων ἐςτὶ πέρδικος, ὅλος δὲ κατάγραφος τὰ περὶ τὸν νῶτον, κεραμοῦς την` χρόαν ὑπόπυῤῥίζων μᾶλλον, Alexander vero Myndius ait, paulo maiorem esse perdice, totum vero pictum tergo, colore subrufum. Quae forma colorque in Gallorum rusticulis est. Nec obstat, quod Plinius et Martialis l. 13. Epigr. 61. Attagenem a ruisticula distinguunt: de Ionico enim potissim um loquuntur, quem ab aliarum regionum eiusdem generis avibus gustu differre, mirum non est. Vide Salmas. ad Solin. p. 150. et infra in voce Rustica gallina.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • JONIA — Asiae min. regio, separatur ab Aeolide Hermo fluv. rigaturqueve fluviis Caistro et Maeandro, et per oram litor, extenditur, cum caeli bonitate, tum sitûs cummodiatenulliregionum posthabenda. Herod. l. 1. et seqq. Hinc dives Ovid. dicitur Fast. l …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”